MUTUS Sanguis

MUTUS Sanguis
MUTUS Sanguis
apud Stat. Theb. l. 11. v. 284.
—— At tu (pudet) hostia Regni,
Hostia, nate, iaces, ceu mutus et e grege sanguis:
ignobilis, plebeius est, nullus carmine encomiôque celebratus. Uti apud Horatium, ubi de primis hominibus e terra procedentibus l. 1. Sat. 3. v. 99.
—— prorepserunt primis animalia terris
Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
Unguibus et pugnis, mox fustibus, atque ita porro
Certabant armis.
Nempe, quia tum nulla adhuc erat Nobilitas. Contra sonoram Phocidem idem Statius alibi dixit, quia nebilis erat Oraculo Delphico: et Delon sonantem, ob famae celebritatem, Theb. l. 5. v. 55. etc. Surdus eôdem modô msurpavit, idem Poeta Theb. l. 4. v. 359.
—— sudum atque ignobile muros
Firmat opus.
Ad quae loca vide Caspar. Barthium Animadverston. l. 4. passim et Adversarior. l. 13. c. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • NOBILES — apud Romanos dicti sunt, qui Maiorum suorum habuêre imagines. Est autem imago docente Polybiô l. 6. insignis alicuius Viri simulacrum, oris similitudinem artificlose effictam, coloribus pigmentisque adumbratam, referens, quod in insigniori ac… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Observationes Medicae (Tulp) — Title page from Prof. Tulp s 1641 book, published by Lodewijk Elzevir …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”